monumenta.ch > Plinius > sectio 175

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 174
{LXVIII} conputetur etiamnum mensura tot fluminum, tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in universo): haec est materia gloriae nostrae, haec sedes. hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram!